Quinto Emiliano Cimbriaco uersus uarii

Testo base di riferimento: A. Benedetti, 1960-1963

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


1.

Si tibi fata dabunt, Laurenti Roscide uates,

      Vt gelidi redeas ad Bachilonis aquas,

Hic ubi mellifluae me lactauere Camoenae

      Pantagathi puerum, cuius alumnus eram.

5

I, precor, ad cineres sacras, monumenta parentis,

      Et dicas lapidi: Mollius ossa premas;

Ne laedas Manes; nam quem tu credis obisse;

      Viuit adhuc Patriae gloria magna suae.

 

2. ad hospitem

Patris delicium et nouem sororum

Hac hospes iacet Helius sub urna

Bassus Cimbriaci puer poetae.

Quoi si stamina longiora Parcae

5

Neuissent potuit chelim paternam

Et Musas clarius sequi sub antro.

Verum praecipiti Atropo redemptus

Viuit coelitibus choris beatus.

Ergo uos etiam omnibus Sibyllis

10

Custodes cinerum perenniores.

 

3.

Sunt qui me credant uita non esse pudica,

      Quod scribam uersus liberiore pede,

Quod placeat nobis, si qua est lasciua puella,

      Et laeta semper uiuere fronte uelim.

5

Ingenue fatear, mecum Galatea iocatur;

      Sed peccant isti deteriora iocis.

 

4.

Andreas Zeuxis nostraeque aetatis Apelles

      Hoc Bellunellus nobile pinxit opus.

 

5.

Conditur hic Salome, Raunachi e stirpe uetusta

      Orta olim, quae nec degener a proauis.

Durrensis consors Federici, ast saepe Naonis

      In praefectura gessit honore uices.

5

In qua, ab magnifico, dum uita, absente marito, est

      Functa, uale extremum sumere non potuit.

 

6.

Heus tu, qui spectris oculos depascis inanis

      Picturae, huc Ciuis, seu peregrinus ades:

In qua spectatur qualis Iammeia Virgo,

      Virgo Dei Genitrix fertur ad astra Poli.

5

Scito etiam Salomes Raunachae gentis alumnae

      Non procul hinc pariis ossa subesse locis.

Haec ait emoriens: Coniux Federice ualeto:

      Dum tibi cara fui, Tu mihi carus eras.

Nunc alio me fata uocant: Tu Caesaris urbem

10

      Hanc regito, et cari pignora coniugii.

Postquam decedes, Lethaeos neglige fontes.

      Si nostrum amplexum quaeris, in Astra ueni.

Hoc igitur cara Durer pro coniuge fecit

      Argumentum ingens, et pietatis opus.

 

7. in diuum Rochum

Roche, decus patriae, Christi Confessor, et ingens

      Morborum expulsor, tabificique mali:

Protege deuotas hominum tibi quaeso cateruas,

      Et pestem aduersus, quam potes affer opem.

5

Si tua per magnum pateant miracula mundum;

      Si pro Cimbriaci fama loquatur anus:

Terrarum ignotus quondam peregrinus, Olympi

      Nunc Ciuis Rochus nobilis astra tenet.

 

8.

Captiua hoc trahitur Celina cornu

Et fessa in fluuium cadit Naonem

Fomenta Venetis datura flammis.

 

9.

Hoc matris Domini sed integellae

Spectrum Virginis omnium aduocatae

Ne ledas caue, nam facit stupenda

Sicut fixa tholo explicat tabella.

 

10. de uetustissima laude et origine Manticarum

Tu, qui Cimbriaci rudis Poetae

Versus endecasyllabos notabis,

Rideto licet, et iocator usque;

Hanc scibis iuuenum esse Manticarum

5

Sic uernante domum hospitalitate

Hirsutum ut Thraseam mouere possit.

Non sunt indigenae senis Naonis

Sed Comi ueteres Noui coloni;

Et Mantus tripodas genus locutae,

10

Nomen nobilium unde Manticarum.

Si quis postulat hanc fidem uidere

Annales repetat uetustiores.

 

11.

Haec sunt ora uirum, quae cernis picta, uiator,

      Ast intus ueri sunt, mihi crede, uiri;

Illis pulcra dedit uarius tentoria pictor

      Iuppiter his mentem pulcrius imposuit.

 

12.

Qui primus latias effinxit in aere lituras,

      Et docuit sacros aere notare libros,

Nonne putas dicti coelum superasse Myronis?

      Phidiacas Veneres, Parrhasiosue ioues?

5

Hunc ego Daedaleos etiam uicisse labores.

      Hunc ego Palladias, credo, habuisse manus.

 

13.

Hic decus est uenetum Donatae et gloria gentis

      Nicoleos praesul, clara Aquileia, tuus,

Iure sacro, pietate nitens uirtuteque summa,

      Moribus, eloquio, religione, fide.

5

Lustra decemque duoque et quartum uixerat annum

      Quarta messe cadit - proh dolor! - imperio.

 

14. ad uiatorem

Praesulis hoc tumulo uenerabilis ossa quiescunt

      Nicolai prisca simplicitate senis.

Certior ut fias: Donatae gloria gentis

      Et decus antiquum religionis erat.

5

Iustitiae cultor, uitae miserator egenae:

      De quorum meritis nunc tenet astra. Vale.

 

16. in Pontem Sublicium Iuliensem
endecasillabicon

Pontem sublicium diu uetustum,

Nunc stratum silice, arcubus duobus

Quem tu sic pedibus premis sedentem,

Quanti, te precor, aestimas locatum?

5

Aut quot millia curruum tulisse,

Qua nunc materia est is fabricatus?

Quae tu, si bene cogitaris, utrum

Actores superet suos uideto

Scire hoc te uolui, hospes, et ualere.

 

17. ad C. Plinium Secundum Veronensem
encomiasticos

Veronae decus et domus Secundae,

Plini, gloria: cognitumque lumen

Ingens historiae perennioris.

Quis te sic nitidum manu expoliuit?

5

Docta (Iuppiter) et scientiori,

Vel per se Aonidas sequi sorores?

Vt qui tam fueras lacer retonsus

Nunc sis integer: elegans subinde

Musarum sacer agnitus sacerdos

10

Sic possis merito omnibus placere

Exutus scabie librariorum?

Paeanti ingenio eruditiori:

Et digno cythara mei Catulli

Tandem sum mihi redditus: meaeque

15

Assertus patriae uetustiori:

Qua herciscens Athesis remugit undis

Me Comi licet arbitrantur ortum

Quod si plus fidei infidens requiris

Veronam petito: et uideto saxum:

20

Sacris quod posui ossibus parentum

Tunc dices tripodas tibi locutos.

Sic phoenix Arabes apud Sabaeos:

Cum longae exuerit situm senectae:

Eoas uolitat nouus per oras:

25

Sic olim coluber grauatus annis.

Squammas exuuiis nouat repostis.

Ergo me legito aure uellicata:

Sic te Castalios iuuat liquores.

Vesaeos bibere: et nouare carmen

30

Doctum flectere barbiton: uel ipsam

Naturae historiam uidere ad unguem.

 

18. de pestilenti febre

Qui non uult stigiis fata sub umbris

Saeua pestilitate deperire,

Nec ferrugineam uidere pupim,

Nec uitae precium seni trientem

5

Olli porrigere ore subtrementi,

Sed uiuo esse potens sui uigore,

Et seruare animam diu ualentem,

Haec, hortor, legat aure non supina,

Quae Paeantius exarauit, artis

10

Ille assertor Apollinaris, ille

Ingens Castalidum decus Sororum.

 

19.

En haec Caesarei moles spectanda sepulchri,

      Quae teget inuicti Caesaris ossa mei.

Aequat pyramides, aequat sibi laude colossos,

      Aequat Mausoli nobile regis opus.

5

Non is cippus erat, quo magnus decubat Hector,

      Talis in incerto non fuit urna rogo.

Vix ego crediderim Dictaea rupe sepulchrum

      Gnosiaci quondam tale fuisse Iouis.

Sed ne Cimbriacum credas maiora locutum,

10

      Tu coelum inspicias, artificumque manus.

Quo magni uiuunt Friderici Caesaris ora,

      Sustinet excisum Sinnade marmor opus.

Et circumpositi spirant ex ordine patres,

      Quos coluit Caeesar cum pietate uiros.

15

Et nunc Caesareos mirentur ab hoste triumphos,

      Post uero in superos accomitentur iter.

Caesaris effigiem uideas ex marmore ductam,

      Quidue ferant sacri singula membra ducis.

Candida quos hilarat risu concordia uultus,

20

      Horrescunt Daci Pannnoniique truces.

Et quicumque uagi mirantur cornua Rheni,

      Et quos occiduis abluit aequor aquis.

Hoc caput immensi cognoscunt sidera mundi,

      Quale sub arctois non fuit ante polis.

25

Quam bene conueniunt humeris uictoribus arma,

      Abiecta hoc pectus aegide Pallas habet.

His et fulminei manibus data gloria Martis,

      Inuictum hoc nunquam terruit hasta latus.

Hae plantae Domini sanctum tetigere sepulchrum,

30

      Et bis Tarpeii templa superba Iouis.

Bella iuuent alios, et saeuae Gorgonis arma,

      Caesaris ast proprius sit pietatis amor:

Quando Pelaeos aequauit marte triumphos,

      Et prisca insignem relligione Numam.

35

Elysiis alius uiuat nouus incola campis.

      Ignea si noster sidera Caesar habet.

 

20.

Solus in amplexu tenere resolutus amice

      Securus Venetum quo ferat arma Leo

Exige concessum spaciis fatalibus aeuum

      Et tua tecum agitet candida Flora dies.

5

Plura tibi loquerer, sed me tuus improbus urget

      Nuntius, et calamo nulla papyrus adest.

 

21. protrepticon in Attilam Callimachi

Ecquid sic properas foras abire,

Leuis Callimachi mei libelle?

Anne sic totiens feras lituras,

Duram Cimbriaci manum perosus?

5

Vt uis! Te moneo canes cauere,

Non qualem Erigone puella cernit

Inter sidereos globos nitere,

Spurcos, dico, libelle, paedagogos

Et qui conueniunt senes cinaedi.

10

Tu coetus iuuenum bonos frequenta,

Quales Omnibonus scholas habebat,

Praeceptor meus, Isthmiae Diones.

Ac uerum Latiae decus Camenae

Et Crispi aemulus et Titi Sabellus

15

Nunc orsus Venetum ducem referre

Quos et nobilitat sacer poeta

Horum gloria temporum, Hermolaus.

Quodam sic licet audiente dicam

De nugis plagiario superbo

20

Et Cynthi male nomine arrogato:

Haec si decipis aure non supina,

Tum nasum et pueros salariorum

Et ridere ciconiam licebit

Subscriptore meo tibi Hermolao.

 

22. propenticon in Attilam Callimachi encomiasticos

Attila Callimachi regem uisure Quiritum,

      Carpe iter et fausto limina tange pede,

Limina, quae audito uenerantur Marte Sicambri,

      Limina, quae assidue Belgica turba colit.

5

Huc ueniens statim dominum miratus et aulam,

      Hanc caelum, ast illum dixeris esse Iouem.

Talis utrique manet species, micat altera gemmis,

      Alterius decorant aegis et hasta manus.

Hic est diuini Federici filius ille,

10

      Ingens terrai Maximilianus honos,

Cui modo Sigaei cessit diadema Quirini,

      Vt consors esset Caesaris atque Iouis,

Et iam terdecies uictor decessit ab hoste,

      Exuuias secum captaque signa ferens.

15

Hoc duce Cumaei remeabit carminis aeuum,

      Nec minor aegiocho tum Ioue Caesar erit.

Si de te quaereret: Cuia haec sunt carmina? quare

      Huc uenias? quo sis de genitore satus?

Sum, - dices, tantum ne longa exordia sumas, -

20

      Carmen Cimbriaci et Attila Callimachi;

Ipse tuis de me cognosces laudibus olim

      Esse quidem Hunnorum facta minora ducis.

Me legito, quotiens Geticus dabit otia Mauors,

      Inter adorata pocula gratus ero.

 

23. ad Lazarinum Ariminensem Venetae militiae ductorem

Quantum Callimacho debet rex Attila, per quem

      Est potis a tota posteritate legi,

Tantum Malatestae non ultima fama Ruberti,

      Clare nepos, debet, o Lazarine, tibi.

5

Qui, ne blatta esset, desti impressoribus illum,

      Vnde etiam possit cognitus esse magis.

Sic Geticum uates illustrat Apolline Martem,

      Sic Clarii miles explicat ora dei.

Ergo pro meritis Daphnaeis praemia rami

10

      Debet utrisque uiris magnus uterque decus.

 

24. ad Callimachum

O nec Callimacho minor uetusto,

Nec qui Tartareas secutus umbras

Placauit cithara deos seueros

Ac taetro Eurydicem euocauit Orco;

5

Sed nec Maeonio minor canente

Captam uix Phrygiam decem per annos

Et Laertiaden diu uagantem

Ad Laestrygonas et malam Charybdim;

Nec plectro inferior sacro Maronis,

10

Inter qui merito potes uocari

Alter Battiades sacros poetas

Nostris doctior omnibus Catullis

Et citra inuidiam nouus Philetas.

Quando Cimbriacus tuae fidelis

15

Spectator citharae uenustioris

Decantabitur in tuis Camenis:

Quis totam Atropos imputat Sibyllam

Tithoniue senis dies et aeuum,

Vt me posteritas loquatur olim,

20

Qui uates aliis erunt in annis,

Docti Callimachi fuisse amicum.